PETRARCHA Franciscus

PETRARCHA Franciscus
PETRARCHA Franciscus
sui saeculi Phoenix, Philosophus, Orator et Poeta celeberrimus, qui literas humanitatis, post longa silentia, mortuas ab inferis revocavit; filius Petrarchae Parentini, ex Brigitta vel Lieta Carrigiana, qui ambo Florentini, e patria, Guelphorum Gibellinorumque dissidiis pulsi, Aretium commigrârant, editô ibi in lucem filiô hôc, A. C. 1304. Vide ipsummet, inepist. ad Posterit. Postea Avenionem, ubi tum Pontificum sedes, delati, flium Carpentoractum miserunt, Grammaticae, Rhetoricae et Dialecticae vacaturum. Hîc quadrien niô exactô, Monspelium venit, et Bononiam, quadrienniô rursus ibi, trienniô hîc studio iuris datô, Avenionem inde annô aetatis, 22. rediit: in Galliam hinc, et Germaniam excursione factâ, Romam pervenit, illiusque moribus accurate perspectis. illam Babylonem esse agnovit: eôdem tempore, quô Brigittaa in Papatum acriter declamavit. Vide Petrarch. et Mornaeum, in Myster. p. 1074. Avenionem redux, in vicino secessu, Laurae innotuit, scriptis eius tantopere celebratae: hîc Bucolicis suis, hîc libris 2. de vita Solitaria, hic Africâ, quod poema est in laudem Scipionis Africani compositum, etc, editis. Eôdem dein tempore Romam, Parisiosque vocatus, ut Laurum utrobique capesseret, illam praetulit, fuasu Columnae amici: quo cum iret, Neapoli a Roberto Bono Rege magnifice exceptus, rogatusque est, ut ipsi Africam suam inscriberet. Romae exin coronatus, omnibus sui saeculi admirationi, Principumque delitium fuit. Archidiaconatum Parmae favore Dominorum Corregii nactus, varios Episcopatus, imo purpuram a Papa, hâc conditione, ut sibi sororis pudicitiam prostitueret, oblatam, quod frater dein, sed promissô frustratus fecisse legitur, magnanimus respuit: in mores et vitia, tum in Ecclesia grassantia, passim gravissime invectus, ut eius opera incastrata satis superque: imo forte magis castrata testantur. Galliae, post obitum Laurae, pertaesus, rediit in Italiam, a Vicecomite Galeatio intimis consiliis adhibitus, Petaviique Canonicatum impetravit. Domô post haec, in loco, Arqua dicto, emptâ, ibi cum Asserigo amico quinquennium degit: a Florentinis, tum missô Boccatiô, et paternorum bonorum restitutione promissâ, frustra revocatus. Philosophicis enim et Poeticis suis scriptis ibi ad umbilicum perductis, paulo post obiit, A. C. 1374. Vide praeter opera eius, Poggium Florentin. Hist. de avar. Boccat. Praef. Geneal. Deor. et alibi. Volaterran. l. 12. Anthrop. Iac. Bergom. l. 13. Chron. suppl. Paul. Iov. et Papyr. Masson. in elog. Trithernium, Bellarminum, de Script. Eccl. Lil. Giraldum, Scaliger. Crinitum, Possiantium, Leandr. Alberti, Erasm. Vossium, Possev. Scard. etc. inprimis Iac. Phil. Thomasinum, in Petracha Redivivo, Grenallium, le Sage resolu etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • FRANCISCUS — I. FRANCISCUS Belleforestus. Vide ibi. II. FRANCISCUS Delphinus Franciae, Britanniae Dux fil. Francisci I. ex Claudia, veneno Lugduni, cum pilâ luderet, a Seb. Monrecuculi Ferrariensi, sublatus. A. C. 1536. qui a quatuor equis discerptus est.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Cipriano de Rore — Detail of a miniature of Cipriano de Rore by Hans Müelich, probably 1558 or 1559 Cipriano de Rore (occasionally Cypriano) (1515 or 1516 – between September 11 and September 20, 1565) was a Franco Flemish composer of the Renaissance, active in… …   Wikipedia

  • Groseau — La source vauclusienne du Groseau. Extrait de la carte de Jac …   Wikipédia en Français

  • Malaucene — Malaucène Malaucène Administration Pays France Région Provence Alpes Côte d Azur Département Vaucluse Arrondissement Carpentras Canton …   Wikipédia en Français

  • Malaucène — 44° 10′ 30″ N 5° 07′ 59″ E / 44.175, 5.13305555556 …   Wikipédia en Français

  • Petrarque — Pétrarque Francesco Petrarca Pétrarque peint par Andrea di Bartolo di Bargilla Galleria degli Uffizi, Florence Activité(s) …   Wikipédia en Français

  • Pétrarque — Francesco Petrarca Pétrarque peint par Andrea del Castagno[1] Galerie de …   Wikipédia en Français

  • Vaux (Vaucluse) — Malaucène Malaucène Administration Pays France Région Provence Alpes Côte d Azur Département Vaucluse Arrondissement Carpentras Canton …   Wikipédia en Français

  • Hand — Die Hand ist das wichtigste Arbeits und Greifinstrument des Menschen, das ursprünglichste und umfassendste Werkzeug, das er besitzt. Sie greift, nimmt, gibt, streichelt oder schlägt. Sie deutet an, weist, befiehlt oder drückt Empfindungen aus.… …   Das Wörterbuch der Idiome

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”